Multilingual Folk Tale Database


Information

Author: Phaedrus - 41 AD

Original version in Latin

Source: Fabulae Aesopiae (nr. 3.01)

Country of origin: Italy

Translations

English - viewaligned

French - viewaligned


Add a translation

Anus ad Amphoram

Phaedrus

Anus iacere uidit epotam amphoram,
adhuc Falerna faece e testa nobili
odorem quae iucundum late spargeret.
Hunc postquam totis auida traxit naribus:
"O suauis anima, quale in te dicam bonum
antehac fuisse, tales cum sint reliquiae!"
Hoc quo pertineat dicet qui me nouerit.