Multilingual Folk Tale Database


Information

Author: Phaedrus - 41 AD

Original version in Latin

Source: Fabulae Aesopiae (nr. 3.13)

Country of origin: Italy

Translations

English - viewaligned

French - viewaligned


Add a translation

Apes et Fuci Vespa Iudice

Phaedrus

Apes in alta fecerant quercu favos.
Hos fuci inertes esse dicebant suos.
Lis ad forum deducta est, uespa iudice;
quae, genus utrumque nosset cum pulcherrime,
legem duabus hanc proposuit partibus:
"Non inconueniens corpus et par est color,
in dubium plane res ut merito uenerit.
Sed, ne religio peccet inprudens mea,
aluos accipite et ceris opus infundite,
ut ex sapore mellis et forma faui,
de quis nunc agitur, auctor horum appareat."
Fuci recusant, apibus condicio placet.
Tunc illa talem rettulit sententiam:
"Apertum est quis non possit et quis fecerit.
Quapropter apibus fructum restituo suum."
Hanc praeterissem fabulam silentio,
si pactam fuci non recusassent fidem.