Multilingual Folk Tale Database


Information

Author: Phaedrus - 41 AD

Original version in Latin

Source: Fabulae Aesopiae (nr. 2.04)

Country of origin: Italy

Translations

French - viewaligned


Add a translation

Aquila, Feles et Aper

Phaedrus

Aquila in sublimi quercu nidum fecerat;
feles, cauernam nancta in media, pepererat;
sus nemoris cultrix fetum ad imam posuerat.
tum fortuitum feles contubernium
fraude et scelesta sic euertit malitia.
ad nidum scandit uolucris: 'Pernicies' ait
tibi paratur, forsan et miserae mihi.
nam, fodere terram quod uides cotidie
aprum insidiosum, quercum uult euertere,
ut nostram in plano facile progeniem opprimat.
terrore offuso et perturbatis sensibus
derepit ad cubile saetosae suis;
'Magno' inquit 'in periclo sunt nati tui.
nam, simul exieris pastum cum tenero grege,
aquila est parata rapere porcellos tibi'.
hunc quoque timore postquam compleuit locum,
dolosa tuto condidit sese cauo:
inde euagata noctu suspenso pede,
ubi esca sese expleuit et prolem suam,
pauorem simulans prospicit toto die.
ruinam metuens aquila ramis desidet:
aper rapinam uitans non prodit foras.
quid multa? inedia sunt consumpti cum suis,
felisque catulis largam praebuerat dapem.
Quantum homo bilinguis saepe concinnet mali,
documentum habere hinc stulta credulitas potest.