Multilingual Folk Tale Database


Information

Author: Phaedrus - 41 AD

Original version in Latin

Source: Fabulae Aesopiae (nr. 5.10)

Country of origin: Italy

Translations

English - viewaligned

French - viewaligned


Add a translation

Adaptations

Esopet (Middle Dutch) - viewaligned

Canis Vetulus et Venator

Phaedrus

Adversus omnes fortis et velox feras
canis cum domino semper fecisset satis,
languere coepit annis ingravantibus.
Aliquando obiectus hispidi pugnae suis,
arripuit aurem; sed cariosis dentibus
praedam dimisit rictus. Venator dolens
canem obiurgabat. Cui senex contra latrans:
"Non te destituit animus, sed vires meae.
Quod fuimus lauda, si iam damnas quod sumus."
Hoc cur, Philete, scripserim pulchre vides.