Multilingual Folk Tale Database


Information

Author: Avianus - 4thC AD

Retold version in Latin
  by Avianus - 400

Country of origin: Italy

Based on The Hen and the Golden Eggs (Aesop)

Translations

English - viewaligned


Add a translation

De ansere ova aurea pariente

Avianus

Anser erat cuidam pretioso germine feta,
Ovaque quae nidis aurea saepe daret.
Fixerat hanc volucri legem Natura superbae,
Ne liceat pariter munera ferre duo.
Sed dominus, cupidum sperans vanescere votum,
Non tulit exosas in sua lucra moras,
Grande ratus pretium volucris de morte referre,
Quae tam continuo munere dives erat.
Postquam nuda minax egit per viscera ferrum,
Et vacuam solitis fetibus esse videt,
Ingemuit tantae deceptus crimine fraudis;
Nam poenam meritis rettulit inde suis.
Sic qui cuncta deos uno male tempore poscunt,
Iustius his etiam vota diurna negant.